Revelation of John 13

etc. Bestia haec spiritualiter est Antichristus, vel generaliter tota collectio malorum. Ad hoc ut bene posset istos vincere, talem familiam sibi instituit. Variis haeresibus erat bestia plena, vel variis simulationibus occultans vitia. . Simulabit se Antichristus mortuum, et per triduum latens post apparebit, dicens se suscitatum. Arte magica ascendet in aera, ferentibus eum daemonibus, et sic curabitur quia prius mortuus credebatur, post vivens reputabitur. . In tantam fiduciam prorupit, ut quod occulte ante, jam tunc publice audeat blasphemare. Id est omnem institutionem ejus, per quam laudabilis apparet. . in suis, ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus est in agno mystice quem Abel obtulit, vel in ipso Abel a fratre occiso praefiguratus est. . Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus. Antichristus et sui occident gladio materiali et persuasionis, et peribunt gladio aeterni judicii. etc. Id est, patientiam et fidem sancti tenebunt, quia, illo destructo, sciunt se remunerandos. Respiciendo poenam malorum et remunerationem bonorum, patientes fiunt et fidem tenent. Descripta tribulatione quae erit per Antichristum, et suos participes, subjungit aliam quae fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum sparget. Quia simulabunt se habere innocentiam, et puram vitam, et veram doctrinam, et miracula, quae Christus habuit et suis dedit; vel, duo Testamenta sibi usurpabunt. Id est pseudoapostoli ita loquentur, sicut diabolus in Antichristo erat locutus. etc. Quia in omnibus caput suum sibi praeponebant Antichristum. Id est terrenos, et in amore terrae perseverantes; vel: secundum corpus, secundum animam. Quia et hi, simulata resurrectione, praedicationis suae faciunt tundamentum, sicut et apostoli Christi fecerunt. id est malignum spiritum super suos faciet descendere, ut loquantur variis linguis. Ut apostolis datus est Spiritus sanctus in specie ignis, et sic illi dabunt spiritum malignum in specie ignis. Ut omnes videre possint cum apostoli Spiritum sanctum in conclavi acceperint. . Hic magica arte faciet statuam loqui et futura praedicere. etc. In manu et in fronte ponent signa, ut omnes confiteantur suum esse Deum verbo et opere. Id est qui exspectant ab eo remunerationem eo minorem, vel mediocrem, vel maximam. Cum liber praesens Graece sit editus, secundum Graecos numerus est quaerendus apud quos omnes litterae numerum significant. Nomen ejus quod ei competit, qui Christo contrarius dicitur: unum; quinquaginta; CCCC; quinque; quadraginta; septuaginta; CC. Vel id est nego, qui Christum negat Deum, in quo idem numerus: unum; CC; quinquaginta; LXX; CCCC; XL; quinque. Vel id est sol gigas, quod vero Christo, usurpative convenit Antichristo: CCC; quinque; X; iterum CCC; A, unum; Vel Latinis litteris: quia ipse se lucem esse dicet: quingenti; unum; centum; quinquaginta; quinque; decem; et sic eadem summa. Sex primus perfectus numerus est, et significat illos minus perfectos qui conjugati sunt, et pro modo suo decem praecepta servant. Sexaginta significat mediocriter perfectos, qui, dimissis legalibus conjugiis in castitate permanent, et iterum decem praecepta pro modo suo complent. Centum significat perfectissimos qui mentis et corporis integritatem non violant et decem praecepta perfectissime servant. Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.
Copyright information for VulgGlossa